monumenta.ch > Defensor Locociagensis > sectio 26 > 2 > sectio 18 > 17 > sectio 63 > sectio 113 > sectio 32 > sectio 105 > sectio 87 > sectio 75 > bsbClm6224.17 > sectio 137 > sectio 331 > sectio 38 > sectio 152 > sectio 74 > sectio 482 > 3 > sectio 181 > sectio 33 > sectio 55 > sectio 113 > sectio 56 > sectio 22 > sectio 23 > sectio 9 > 21 > sectio 247 > sectio 70 > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 13, 2. <<<     >>> 4.

3.

1 Atque hoc factum allegatur consensione et consilio Nectarii, cuius ordinatio quem ordinem habuerit, non videmus.
2 Namque in concilio nuper, cum Maximus episcopus Alexandrinae Ecclesiae communionem manere secum, lectis Petri sanctae memoriae viri litteris, prodidisset; eiusque intra privatas aedes, quia Ariani Ecclesiae basilicas adhuc tenebant, secretum esse, mandatoribus episcopis ordinantibus, dilucida testificatione docuisset, nihil habuimus, beatissime principum, in quo de episcopatu eius dubitare possemus; cum vim sibi repugnanti a plerisque etiam de populo et clero testatus esset illatam.